et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum
nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes
eius tamquam columna ignis
et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem
suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram
et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum
clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas
et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et
audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem
tonitrua et noli ea scribere
et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram
levavit manum suam ad caelum
et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit
caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt
et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit
sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere
et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos
suos prophetas
et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et
dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis
supra mare et supra terram
et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit
mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum
sed in ore tuo erit dulce tamquam mel
et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in
ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est
venter meus
et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et
gentibus et linguis et regibus multis